- PITHARIA
- PITHARIAapud Vinc. Belvacensem, idem quod Hollandis vulgo, tonne d'or. Ita autem is l. 31. c. 144. Ubi est thesauras suus, et dicitur quod ibi sunt 10. pithariae plenae aurô depuratô etc. Graecis πίθος, πιθάριον, dolium, doliotum, unde Pithariae et thonna, namque et haec dolium notat. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.